Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d

A See. XIII. usque ad Sec. XVI. 245 Joannes IIuss. - - - Consentio autem sanctae Honiamé Ecclesiae, et Apostoliam Sedi , et huic sacro Concilio, et ore, ei corde profiteor in omni- \ bus, et per omnia, praesertim de Clavibus , de Ordinibus , Officiis, Censuris Ecclesiasticis, de Indulgentiis, et Reliquiis Sanctorum, et Eccle- i. siastica libertatéi ac etiam de Caerimoniis, ei ► omnibus ad Religionem Christianam perti- \ nentibus, etc. Demum juravit per SS. Trinitatem, ) ' et per sacrosancta Evangelia , se in veritate F.c­► y clesiae Catholicae semper permansurum. Et si, in- ) quit, ego cdiquando adiquid contra sentire prae- ■■ . sumpsero, Canonum severitati subjaceam, et ce- \ ternae poenae. Labbe Cone. Tom. 12. pag. i64. Libertati tamen redditus non est. In dubium ► erat vocatum, num errores suos sincere, et ex ; animo ejuraverit. Movit de se hanc suspicionem, ► quod jussus dare literas in Bohemiam ad Regem, 5 ad Reginam, et ad Academiam de retractatis a se ► erroribus suis in Concilio, hoc facere noluerit. Ipsa dubitatio etiam haec nulla remansit, cum [ Hieronymus iterum coepisset Hussum laudare, ; atque sententias, quas ejuraverat, resumere, et recantare. Die igitur 23. Maji i4i6. instituta est delectorum judicum congregatio, ad Hierony­mum rursus audiendum, et per quaestiones, pres­se ei positas, pertentandum, ut qua sinceritate errores suos ejurasset, et num in sponsione sua constans mansisset, cognosceretur. Hic se, quis esset, demonstravit aperte. Nam Hussum omni­bus praeconiis extollens, sanctumque virum ap­pellans, negavit aliam ob causam sese venisse Constantiam, quam ut ei suppetias ferret: se ve­ro Wicleffi, et Hussi doctrinae inhaerere, inhae- surumque ad ultimum usque vitae spiritum: quod haue ejurasset, id se fecisse contra suam consci-

Next

/
Oldalképek
Tartalom