Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d

A Sec. XIII. usque ad Sec. X.VL 2 45 Hieronymus Pragensis Hussi assecla fidissimus eidem Husso Constantiam eunti promisit, sese il­lum secuturum, idemque lioc per literas spar­sit tam Pragae, quam in gliis Bohemiae locis, id- que , quemadmodum jactabat, ad asserendam ve­ritatem Wicleffia nae doctrinae. Die 4. Aprilis i4i5. omnino Constantiam venit. Videns vero Hussum )t teneri in custodia, cum hoc collocutus, jam post c» biduum Constantia se subduxit, etUberlingam, ur- i bem sitam in Svevia, aufugit. Hinc scripsit ad Troceres Bohemiae , qui erant Constantiae, ad ipsumque Imperatorem Sigismundum, sibique ab liiboc literas petiit de securitate itineris sibi prae­standa , idemque fecit per scriptum, Latina, B o- »i'bemica, et Germanica lingva a se factum, at­que ipso curante Bomae valvis Ecclesiarum, mo­rn asteriorum , atque domorum, in quibus hospi­tia erant Cardinalium affixum. Has literas Sigi- smundus nonnisi ad preces, sibi a Proceribus Bo­ld herniae instantius oblatas concessit, cumque de- loclaratione, has se dare, quibus munitus secure maccedat, non ut, postquam venerit, possit etiam i/sic recedere. Nec tamen ille in animo habuit OConstantiam redire, qui acceptis his literis de se- ícuritate comeatus, iter suum convertit Prágám. Cum ad quoddam oppidum Hercyniae, seu Silvae Nigrae pervenisset, et a Parocho ejusdem oppidi )t ad prandium, cui alii quoque plures affuerunt, t invitatus fuisset, in hoc non est veritus Synodum Constantiensem conviciose proscindere, eamque appellare Synagogam sathanae, et jactare, a se omnes Concilii Praelatos, atque Doctores ita esse disputando superatos, et devictos, ut hi rubore q perfusi omnes sint. Tanta insolentia delata est « magistratui. Ab hoc comprehensus est, et in ■vinculis reductus Constantiam. Interrogatus, cur 16 * fu-

Next

/
Oldalképek
Tartalom