Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d

A Sec. XIII. usque ad Sec. XTI 21 tentiam semper suam innocentiam posse recupe~ rare. Anathemate deinde in omiies haereses con­jecto , constitutum est, ut haeretici , postquam condemnati essent, seculari potestati traderentur, animadversione debita puniendi. Ex reliquis sunt haec inprimis memoranda. Sancitum Cap. 5. est, ut post Romanam Eccle­siam , quae disponente Domino super omnes alias ordinariae potestatis obtinet principatum, utpote Mater universorum Christi fidelium , et magistra, Constantinopolitana primum, Alexandrina secun­dum, Antiochena tertium, Jerosolymitana quar­tum locum obtineant, servata cuilibet propria di­gnitate. Ita, quod postquam earum Antistites a Romano Pontifice acceperint Pallium, quod est plenitudinis officii Pontificalis insigne, praestito sibi fidelitatis , et obedientiae juramento , licen­ter et ipsi suis Sufifraganeis Pallium largiantur re­cipientes pro se professionem Canonicam, et pro Romana Ecclesia sponsionem obedientiae ab eis­dem. Non tantum fuerunt hoc tempore harum Sedium Patriarchal i um Antistites in communione cum Romana Apostolica Sede, sed excepto Ale­xandrino , etiam ritus latiui: utpote evecti ad has Sedes ex iis , qui Sacrae expeditionis causa iverant in Orientem. Ex quo intelligi potest, non Patri­archae Conslantinopolitani Graeci, communione disjuncti gratia esse hoc constitutum. Nam quem Apostolica Sedes Romana, et Ecclesia Catholica non habet in sua communione, huic nec suam com municat potestatem, et jurisdictionem , quae in Beato Petro, et ejus Romana Apostolica Sede locata a Christo, ubi juxta S. Cyprianum lib. de TJnitate Ecclesiae Christus Unitatis originem con­stituit, ab hac eadem S. Petri Sede, et ab Ro­ma

Next

/
Oldalképek
Tartalom