Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.3. (Agriae, 1825) - 89c
essent, quemadmodum supra Part. II. §. 5j. demonstratum est) insuper eo usque virgis affectus est, donec sententiam suam scriptam ipse manu sua in ignem injecisset. In custodiam iterum datus est silentio etiam ei imperato. Cum tamen spem Hincmarus cepisset, suam ut Gotteschalcus retractet Sententiam, permisit, ut semel, atque iterum suae fidei ederet confessionem. Quae cum conscriptae essent verbis ambiguis, et praedestinatio quoad reprobos, quam asserebat, ab aliis in- telligeretur tantummodo de poenis, quae sint a Deo destinatae improbis non de culpa, quasi etiam haec in impiis constituta esset a Deo; non defuerunt viri docti, qui Gottesclialci susceperint defensionem. Hoc fecit Lupus Abbas Ferrariensis in libro de tribus Quaestionibus: de Praedestinatione, libero arbitrio, et de Redemptione Sangvi- nis Christi; hoc Ratramnus Corbejensis in libris duobus de Praedestinatione, sic disserens, Aestimamus, inquit, quod non paucis Ecclesiasticorum Doctorum sententiis demonstratum sit, malos ad poen&m praedestinatos esse , non tamen ad peccatum. Siquidem ex eo, quod Deus praescivit eos peccatores futuros, et in suis peccatis perseveraturos , praedestinavit, id est, praeordinavit eos ad supplicium: quae tamen prceordinatio, sive prcedestinatio non eos necessitate quadam constringit, vel impellit ad poenam: quamvis necesse sit feri, quod Deus praedestinavit, nec possit mutari, quod disposuit, nec aliter contingat, quam ordinavit. Cum enim omnia novit, et nihil eum possit latere, disponit de omnibus secundum voluntatis suce consilium justo judicio. TToe fecerunt etiam Prudentius Episcopus Trecen- sis, et Remigius Lugdunensis pariter Episcopus, ille in libro, quem Hinemaro inscripsit, hic in r liS Instil. Hist. Eccl. Pars III