Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.3. (Agriae, 1825) - 89c

Neque tamen haec Imperatoris benevolentia erga Cerularium perstitit diu. Cerularius, dum quid- piam vellet obtinere pro se, vel etiam pro alio non tantum petebat hoc insolentius, sed etiam saepe minime factus voti compos propter odiosas, et frequentes, petitiones, minas, et absurdas incre­pationes adhibebat, ac nisi Imperator pareret, Imperii amissionem ei minabatur, vulgare, ac tritum hoc proferens: Ego te condidi furne, et ego te dejiciam. Etiam calceamenta croco tincta, induit, dicens inter Sacerdotium, et Regnum ni­hil interessé, aut admodum parum. Haec cum Imperatori metum incussissent, ne quid forte pati a Cerulario deberet; studuit illum praeoccupare, dumque ad suburbium quodpiam se contulisset ad festum Sanctorum Angelorum celebrandum; inde, atque ex ipso Episcopali throno rapiendum curavit, et mulo impositum abducendum ad ma­re , ubi ad lembum positus una cum suis patrue­libus deportatus est in Proconnesum. Haec acta sunt a. io58. subsequente autem anno Cerularius mor­tuus in exilio est. Curopalates. Idem Curopalates habet, Imperatorem poe- nituisse ejus, quod egit adversus Cerularium, et honorifice tumulandum curasse, perculsum eo mi­raculo , quo dextera illius manus in crucis figu­ram conformata , ut mos est benedicendi populo, firma permanserit, neque cum mortuo corpore immutata sit. Miraculum vocat: quasi non faci­le fuerit, ejus familiaribus corpus defuncti ad il­lam formam benedicentis manu dextera compone­re , et aliud quam naturale fuerit, quod haec, totumque illius corpus eumdem situm retinuerit, postquam obriguit. Nec difficile perspectu est, quid hac re, quam velut miraculum praedicarunt, 5 * quas­A Sec. IX. usque ad Sec. XI/. 67

Next

/
Oldalképek
Tartalom