Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.3. (Agriae, 1825) - 89c

lia. Forsan Constantinopolitanos illud induxit ad hoc petendum ab Joanne, quod et ipse largitio­ne pecuniae factus sit Pontifex, idque ex laico, Comitum Tusculanorum eo tempore potentia, et factione, ut est scriptum a Rodulpho Glabro lib. 4. cap. i. hujus aetatis ejusdem scriptore. Plures tunc Episcopi, et Abbates etiam ex Gallia scri­pserunt Joann i Pontifici ad praepediendam conces­sionem eius, quod fuit petitum. Repulsam Grae­cis esse datam, docent epistolae Leonis IX. post annos circiter viginti scriptae, in quibus is que­ritur de Patriarchis Constantinopolitanis , quod sibi titulum Oecumenici sumpsissent repugnante Apostolica Sede. Nec tamen adhuc sic Constanti- nop'ditano Patriarchae iste Oecumenici titulus quae­rebatur , ut non tamen Romanam Ecclesiam eminentiorem Oonstantinopolitana vellent etiam deinceps agnoscere. Isfud apparet ex his verbis ejusdem Glabri: Constant i nopolit anus Praesul cum suo Principe Easilio, aliique nonnulli Graecorum consilium iniere, quatenus cum consensu Romani Pontificis liceret Ecclesiam Const ani inop olit anam in suo orbe, sicut Roma in universo universalem dici, et haberi. Nam in universo orbe universa­lis Ecclesia Romana non fuisset, nisi etiam intra fines suae potestatis Ecclesiam Constanlinopolita- nam habuisset. Vidimus vero jam multo etiam ante Patriarchas Constantinopolitanos hunc Oecu­menici titulum sibi sumpsisse, vel etiam ab Im­peratoribus ipsis fuisse datum. Attamen , ut sem­per etiam contradiceret ipsis Romanus Pontifex. Dum ergo Patriarchae Constantinopolitani, quam­vis jam utentes hoc Oecumenici titulo, tamen ad­huc pro eo consensum Romani Pontificis peterent, facto Suo declararunt, non futurum id validum, quod fecissent, eousque, donec firmitatem per Ro­A Sec. IX. usque ad Sec. XII Sy

Next

/
Oldalképek
Tartalom