Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.3. (Agriae, 1825) - 89c

54 Ins tit. Hist. Reel. Pars III. cem, ut dispenset absolutionem anathematis iis, qui a Photio fuerunt ordinati. Id factum esse et a Leone Tmp. et ab Episcopis Orientis testis est epistola Styliani Metropolitae Neocaesereae Cappa­dociae , omnium Orientalium nomine scripta, et missa ad Stephanum V. qui Joanne VIII. anno 882. mortuo, post Marinum I. et Hadrianum III. a. 885. Pontificatum adeptus est, quaeque Concil. tom. IX. pag. 36q. exstat. Stephanus Leonis fra­ter obtinuit omnino Patriarchalem dignitatem: quam vero nonnisi duobus annis tenuit vita fun­ctus. Nicolaus cognomine Mysticus ei successit. Idem Leo Imp. quartam sibi uxorem copulave­rat matrimonio nomine Zoem. Hoc cum esset ve­titum Graecorum legibus tam Ecclesiasticis , quam politicis, Nicolaus Patriarcha Leonem ab aditu Ecclesiae prohibuit: quem idcirco Leo misit in _ exilium, Euthymium vero in ejus locum suffecit. Hic Imperatorem vinculis solvit, quibus erat li­gatus a Piicolao, et ad communionem recepit. Pot Leonis obitum Imperium adeptus est Alexan­der Leonis frater, qui Euthymio, relegato ad mo­nasterium , Nicolaum ab exilio revocatum suae pristinae dignitati restituit. At vero Constantino- poli factum discidium est aliis Euthymio , aliis Ni­colao adhaerentibus. Res adhuc vivente Leone delata fuit ad Anastasium III. Rom. Pontificem, qui per suos legatos ad petitionem Imperatoris Constantinopolim missos declaravit, licitum esse prioribus mortuis uxoribus quartum inire connu- bium. Quae res etsi male affecerit Nicolaum, eo- que magis quod suspicatus esset ipsos etiam lega­tos in eo consilio fuisse, quo missus ab Impera­tore in exilium est, tamen ad eumdem Anasta­sium scripsit, ab eoque petiit, ut in eos anim­adverteret , qui tantas turbas falsis criminationi­bus

Next

/
Oldalképek
Tartalom