Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.2. (Agriae, 1825) - 89b

A Sec. V. usque ad Sec. VIII 67 nis Antiocheni, Chalcedone exspectare jussis, dat- que facultatem alterius Episcopi ordinandi in lo­cum Nestorii a concilio dopositi. Factus est Ma­ximianus Episcopus Constantinopolitanus. Nestorius exilio mulctatus est. Obtinuit, ut ad monasterium S. Euprepii prope Antiochiam, in quo erat edu­catus , se posset conferre. Caelestinus ad episto­lam , rua cum alia Acta, tum hoc de Nestorio perscriptum ei fuit ab Concilio , rescribens dixit, non hoc esse exilium Nestorii, sed innocentium exitium, ubi videlicet occasionem habiturus, nec omissurus esset ad pervertendos alios. Quamob- rem hinc deportatus est in desertum Oasin, quod fuit in vicinia Aegypti, iterumque ulterius ad ter­tium , et quartum etiam exilii locum. Evagrius 1. 1. c. 7. testatur, se scriptorem legisse de Ne­storii morte ita narrantem : Lingvo, vermibus ero­sa ad graviora, et sempiterna migrasse suppli­cia. De Nestorianis idem Imperator legem tulit, qua omnis conveniendi facultas ipsis ubicumque locorum denegata est, librique Nestorii jussi sunt comburi; iisdem Nestorianis nomen, etiam Simo- nianorum impositum est ab eo Simone, qui pri­mus omnium fuit haereticorum ; ad majorem de­testationem assimilando Nestorium Simoni primo haeresiarchae impiissimo, et nequissimo. Cod. Theod. de Hamet. leg. 66.' Septem Sessionibus peracta est haec Synodus. In harum ultima Charisius Ecclesiae Philadelphi- ensis in Lydia Presbyter exposuit Concilio per Ja- cobum, et Antonium factionis Nestorianae Pres­byteros symbolum esse allatum in Lydiam, et sparsum , a Theodoro Mopsuesteno compositum, erroribusque refertum. Hoc symbolum damna­tum est a Concilio, unaque statutum, Nemini li­ce-

Next

/
Oldalképek
Tartalom