Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.2. (Agriae, 1825) - 89b
5 2 Instit. Hist. Eccl. Pars II. ni parere, neque sanctissimos , religiosissimos- que Episcopos, a nobis destinatos, admittere voluerit, non potuimus ad eorum, quce impie docuit , examinationem animum non adjungere. Deprehendentes itaque partim ex literis, commentariisque ipsius hic publice lectis, partim e sermonibus , quos nuperrime in hac Ephesiorum metropoli habuit, quique testimoniis comperti sunt, illum impie sentire, et prcedicare , coacti per sacros canones, et epistolam sanctissimi Patris nostri , et comministri Ccelestini, Romance Ecclesiae Episcopi, lacrymis subinde perfusi, ad hanc lugubrem contra eum sententiam necessario venimus. Igitur Dominus noster Jesus Christus, quem suis ille blasphemis vocibus impetivit, per sanctissimam hanc Synodum eumdem Sestórium Episcopali dignitate privatum, et ab universo Sacerdotum consortio, et coetu alienum definit. Tom. IV. collect. Mans. 1211. Caelestiniis Papa tempus Nestorio praefinivit decem dierum, et Cyrillo, vicem suam demandans, commisit, ut nisi is intra hoc tempus suas revocas- set sententias, hanc, quae deinde lata est in concilio, denunciaret, et exequeretur in eum sententiam. Natalis Alexander Sec. XV Dissertatione 4. idque quasi ex sententia Theologorum Parisien- sium hinc argumentum formavit, Promamini Pontificem esse infra generale concilium; siquidem Cyrillus sententiam tantum tulerit in generali concilio, quamvis ut eam denunciaret, et exequeretur , tempus sibi habuerit praefinitum post spatium dierum decem a Caelestino. Hinc autem tantummodo sequeretur, Cyrillum praevaricatum esse mandatum, sibi datum a Caelestino, quin etiam sequatur, decretum quod de Nestorio fe-