Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.2. (Agriae, 1825) - 89b
ad epistolam mittendam Cjudllo , ut est apud Liberatum cap. 4. satis asperam, et qua illum coni- parere ad Synodum oecumenicam jubet Collect. Mans. Tom. IH. mo. Ex quo intelligitur, ipsum Nestorium egisse apud Theodosium pro synodo ad ictum vitandum, qui ejus capiti imminebat ex sententia in eum constituta a Caelestino. Etiam Basibus Diaconus, et plures monachi quos INestorius abripi per satellites, denudatos, et ad palum alligatos jusserat indignissime cedi, fame, et vinculis excruciavit, tantum ea de causa, quod ad eum accesissent, et quaesivissent ex ipso , verane essent, quae de ejus doctrina audiebantur, hi, inquam, Imperatori etiam supplicaverunt pro oecumenica Synodo. Ad diem Pentecostes, quae eo anno , nempe 43i. in diem 7. Junii inciderat, fuit Synodus indicta Ephesum, datis ab Imperatore literis ad Metropolitas , et singillatim ad S. Augustinum, citra dubium ob fulgorem eruditionis , quo collustravit universam Ecclesiam. Hic vero paulo ante, quam literae venissent in Africam, diem supremum obiit annos natus sex et septuaginta. Synodus tamen inchoata est nonnisi die vicesima, et secunda Junii in Ecclesia Deo in memoriam Virginis Deiparae dicata. Exspectabatur Joannes Antiochenus cum Episcopis ex Syria. Is vero partim adversa usus tempestate in navigando, partim sua voluntate tardabat venire ad Concilium, videns futurum, ut condemnetur Nestorius, quem etsi jam ipse etiam suis literis hortatus erat ad retractandas suas sententias, tamen ne sibi quidem illius condemnationem existimavit honorificam, eo quod ex Antiochena Ecclesia processisset ad Episcopatum Constantinopolitanum. Ducenti circiter con5o Institut. Hist. Eccl. Pars 21.