Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.2. (Agriae, 1825) - 89b

dium Ecclesiae dicebat impietatis praeconem esse ex Ecclesia ejiciendum. Hunc Nestorius flagris a se caesum Praesidibus tradidit: a quibus denuo flagellatus publice, pulsus est in exilium. Adhúc deinde similem sermonem in Ecclesia Nestorius habuit, secundo, et tertio. Eliam nunc Eusebius, isque solummodo adhuc Iaicus, sed postea factus Episcopus Dorylaei, se opposuit Nestorio publi­ce in Ecclesia, eique contradixit. Ferventi, et religioso zelo, sunt verba CyriJli 1. 1. adv. Nestor. permotus , et contentiori voce inclamitans, Ipsum, inquit, ante secula Verbum etiam secundani subiisse generationem, id est, illam secundum carnem, et ex muliere. Idem scriptum deinde fe­cit, et Constantinopoli publice proposuit. In quo, Conjuro, inquit, accipientem hanc chartam per Sanctam Trinitatem, ut eam palam faciat Epi­scopis , Presbyteris, Diaconis, Lectoribus , lai- cis habitantibus Const ant inop olim: insuper etiam exemplar ejus praebeat ad increpationem Nestorii, quia similia sápit anathematizato Paulo Samosa- teno et postquam quinque capitulis exposuisset, et ostendisset Nestorii doctrinam Pauli Samosale- ni doctrinae consentaneam , subjecit: Si quis igi­tur praesumpserit dicere, alium esse Filium ante secula Unigenitum, qui de Patre natus est, et alium ex Maria Virgine natum, non eumdem unum Dominum Jesum Christum, anathema sit. Ista contestatione excitati Presbyteri, ipsi quo­que in Ecclesia, quae Irene Maritima vocabatur, dogma Nestorii insectati sunt, eosque cum Nesto- rius prohibuisset loqui, conclamavit populus: Imperatorem habemus, Episcopum non habemus, Nestori um , quem haeresi infectum viderent, non recognoscentes suum esse Episcopum, et Pasto­rem , sed lupum atque sic in eum idem populus exav­A Sec. V. usque ad Sec. FUI. 47

Next

/
Oldalképek
Tartalom