Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.2. (Agriae, 1825) - 89b

36 Instit. Hist. Eccl. Pars IL vincia, et inprimis Massiliae, qui ita senserint. Quamvis enim peccatum originale, et gratiam Dei, sine qua salutem assequi non possimus, con­fiterentur ; tamen initium fidei, et illum primum quasi oculorum jactum ad Christum, ut salutem per eum adipiscamur, fieri a nohis, solisque na­turae viribus dicebant: iidem perseverantiam non ex Dei dono repetierunt, sed hanc quoque in vi­ribus humanae voluntatis constituerunt. Hinc istis, qui etsi in totum erroribus Pelagianorum non adhaererent ; tamen neque ex toto etiam gratiam Dei crederent, et recognoscerent, Semipelagiano- rum nomen datum est. Adversus hos Semipelagia- norum errores S. Augustinus librum scripsit al­terum de Praedestinatione Sanctorum , alterum de Perseverantia. In hos scopulos impegerunt, et naufragium fecerunt tam Pelagiani, quam Semi- pelagiani, quod putarent non posse stare liberum in nobis arbitrium, si totum quidquid bene agi­mus, fieret virtute gratiae : et nisi in homine saltem initium alicujus meriti erga Deum poneretur, con­sequens ipsis videretur, futurum, ut Deus nullam habeat rationem ejus, quod juste, et pie fit ab homine. His de causis virus istius erroris, quo capti fuerunt Semipelagiani, in homines se insi­nuavit etiam vita, et moribus valde commendabi­les, nulloque tumore mentis affectos, qui solet errores sustentare, et alere. Talis fuit Joannes Cassianus. Qui postquam Palaestinae, et Aegypti coenobia perlustravisset, reversus in Galliam, quae ejus Patria fuit, Massiliae coenobium exstruxerat sibi, aliisque monachis, Massiliensiumque Semi- pelagianorum facile princeps fuit. Talis Faustus, ante praeses coenobii Lirinensis pariter in Gallia, deinde Episcopus factus Rejensis; talis Hilarius Episcopus Arelatensis, talis VincentiusLirinensis, , talis

Next

/
Oldalképek
Tartalom