Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.2. (Agriae, 1825) - 89b

Instit. Hist. Eccl. Pars II. modo nihilominus ipsi hanc ultro ad eum detu­lerunt? Sexto, istius narratiunculae de Apiario unicus fons est Codex Canonum Africanae Eccle­siae, nullum habens certum auctorem, cuique re­clament exempla factarum appellationum in Afri­ca ad Romanum Pontificem et ante, et post hoc Carthaginense concilium, quae sunt complura a me allata in eodem, quem dixi $. 4. meae Disser­tationis VII. Ex quibus omnibus concludendum proinde est, hanc de Apiario rem inter Afri­canos Episcopos, et Zosimum, ejusque successo­res in Pontificatu, Bonifacium, et Caelestinum nonnisi spuriam esse, et supposititiam , quam odium, et malevolentia dictaverit ad lacessen­dam auctoritatem, quam vi Primatus habet Ro­manus Pontifex. Argumenta, quae hic tantum succincte sunt posita, nec omnia, legi possunt et plura, atque instructiora in mea, quam jam dixi, Dissertatione. §■ 5. De Semipelugianis , eorwnque assertionibus / deinde qui nominatim hac adspersi labe fuerint. Sixtum Presbyterum Romanum, qui post Caelestinum Romanus etiam Pontifex factus est, Pelagiani jactitabant, suis sententiis quasi adhae­rentem, et consentientem: quam de se excitatam famam, ut refelleret, in populi maxima frequen­tia anathema Pelagianis publice dixit. Ad hunc deinde S. Augustinus epistolam scripsit, in qua Catholicam doctrinam de Peccato originali, et Gratia proponit in compendio, Scripturaeque te­stimo-

Next

/
Oldalképek
Tartalom