Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.2. (Agriae, 1825) - 89b

tem sic rem peregit, ut integram causam Inno- centio R. P. judicandam reservaverit, imposito in­terea partibus ambabus, quae inter se contende­bant, silentio. Orosius Apolog cap. 2. etss. Haec synodus Jerosolymitana habita est a, 4i5. anterior Carthaginensis a. 412. Eodem vero anno, quo Jerosolymitana , al­tera rursus de Pelagio in Palaestina celebrata sy­nodus est Diospoli, quae prius Lydda appellaba­tur. Heros Arelatensis et Lazarus Aquensium Epi­scopus in Gallia cum in suspicionem fuissent tra­cti alicujus consensionis cum Constantino, qui Imperatorium nomen in Gallia invaserat , hocque debellato ab Honorio Imp. alter eorum a plebe exactus ex urbe fuisset, alter sponte cessisset, et Episcopatum dimisisset, migrarant in Palaestinam. Hi Pelagium accusarunt de erroribus Eulogio Epi­scopo Caesareensi et Metropolitae totius Palaestinae. Hinc rursus habitum est concilium Episcoporum quatuordecim. In hoc concilio Pelagius omnia, de quibus erat accusatus, partim subdola interpreta­tione elusit, partim sua esse, quae erant ei obje­cta, negavit. Herote, et Lazaro absentibus peractum est concilium, cum eorum alter in morbum inci­disset. Absolutus est Pelagius: jactabatque dein­de quatuordecim Episcoporum sententia suam de­finitionem comprobatam esse. De quo S. Augu­stinus 1. de Peccato Originali c. 8. Pelagius, in­quit, fefellit judicium Palaestinum; et cap. 16, Tanto judices fefellit occultius, quanto exponit ista versutius: et 1. de Gestis Palaestinis cap. 35. Pelagium, inquit, ad omnia respondentem, qua­tuordecim Episcopi provinciae Palaestinae secun­dum responsiones ejus alienum a perversitate hu­jus haere sis pronuncjarunt , eam tamen haeresim sine A Sec. V. usque ad Sec. VIII. 2 3

Next

/
Oldalképek
Tartalom