Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.2. (Agriae, 1825) - 89b

20 Inst. Hist. Eccl. 'Pars II. sostomum ex Episcopatu dejectum, et in exilium actum, et post hanc ipsius etiam Arcadii ad In­nocentium: qua sibi ignosci petit, causam ejus, quod egit adversus Chrysostomum, refundens in Episcopos, quibus crediderit quasi Canonum pe­ritis. Hae vero epistolae ambae non censentur esse genuinae. Quod de tota hac re, et tanta si­leant omnes historici. Illud certius Atticum, Epi­scopum Constantinopolitanum ab Innocentio Papa, veniam quam petiit, et communionis lileras impe­trasse ea conditione, ut nomen Chrysostom i in­sereretur diptychis Constantinopolitanae Ecclesiae. Theocloret. I. 5. II. E. cap. 54. Diptycha fuerunt tabulae, quarum altera viventium, altera defun­ctorum nomina continebat, quaeque nomina sub Sacrificii oblatione recitabantur clara voce com­munionis cum his testandae causa. §. 5. Pelagii et Caelestii initia, atque errores. Conci­lia de his habita. Quid ab Innocentio /. et Zosimo RR. PP. actum erga hos sit. Pelagianorum nova secta, inimica gratiae Christi a. 4i2. exorta est. A Pelagio nomen, et originem sumpsit. Fuit natione Britannus, mona­chus , laicus nullique coenobio adscriptus. Haec et Caelestianorum dicta est haeresis a Caelestio, discipulo Pelagii, ejusque adjutore in hac propa­ganda secta omnium strenuissimo. Errorem Pela­gius hauserat Romae a Rufino monacho Aquile­jensi, quem et iste ex libris Origenis suxerat. Quamobrem S. Hieronynftis in Epist. ad Ctesi- phontem de Pelagio , Doctrina tua , inquit, Ori­Se~

Next

/
Oldalképek
Tartalom