Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.1. (Agriae, 1825) - 89a

í- 8. Reliquae Europae regiones. Ab Norico Orientem versus usque Moesiam inter Danubium, ad Septemtrionem, et fluvium Savum ad Meridiem jacet regio, quae vetus fuit Pannonia. Dividebatur in superiorem, et inferio­rem, quarum prior etiam prima, posterior secun­da Pannonia appellabatur. Illa ad Occidentem, baec ad Ortum spectabat. Superior comprehen­dit partem Austriae, Stiriae, Carinthiae, et Car- nioliae citra montem Cetium, Hungáriáé partem Transdanubianae usque ad fluvium Arrabonem, quo nomine antiquitus etiam Jaurinum fuit appel­latum nec non partem maximam Croatjae. Pari^. nonia inferior ab Arrabone ulterius ex eadem parte Danubii complexa est , omne hoc, quod nunc habet Hungária cum Slavonia, Bosnia, et parte Serviae. Haec inferior, et secunda Panno­nia fuit appellata etiam Interamnensis, Bipensis Pannonia, nec non Savia, et Valeria. Hungá­riáé ea pars, quae a Danubio in adversam par­tem spectat, a Jazygibus Metán as t is tenebatur. Totius Pannoniae ex superiore parte Flaviana, seu Vienna limes fuit, ex inferiore parte Taurunum, alio nomine Alba Graeca, quod nunc Belgradum vocatur. Infra Pannoniam meridiem versus est Illyri­cum , Illyris, etiam, et Illyria dicta in Ora maris Adriatic!, ex adverso Italiae. Illyricum jam latius sumitur a Scriptoribus comprehendendo simul Pannoniam, jam strictius pro regione, quae pro­prie fuit Illyricum. Divisum fuit in partes duas, quarum altera Liburniam cum Japidia continebat, alte­Geographia. 7 7

Next

/
Oldalképek
Tartalom