Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.1. (Agriae, 1825) - 89a

Ah an. I. Mr. Chr. usque ad Sec. IV. 5a5 Sahellii morbus locum habeat confundendo hypo­stases , et tollendo proprietates, nec Eunomiano- rurri, et Arianorum, ac Pneumatomachorum bias- phemia vim ullam obtineat, substantiam, et na­turam , ac deitatem dividens, et increatce, et con­substantiali, ac coceternce Trinitati recentiorem quamdam , aut creatam, aut alterius substantive Trinitatem superinducens. Incarnationis quoque Domini nostri doctrinam incorruptam servamus, nec sine anima , nec sine 7nente, nec imperfe­ctam carnis dispensationem admittentes, sed totum scientes , ante secula quidem perfectum ex­stitisse Dei Verbum, in novissimis autem diebus propter nostram salutem perfectum hominem fa­ctum fuisse. Speciatimque hanc eos declaratio­nem fidei fecisse adversus Arii, Aetii, et Euno- mii vesaniam, nec non adversus Sabellium, Pho- tinum, Marcellum, Paulum Samosatenum, Ma­ce Ionium, atque Apollinarem idem Theodoretus docet cit. loc, Marcellus, qui etiam inter hos errorum si­gniferos nominatur, fuit Ancyranus Episcopus in Galatia: qui cum ab Arianis deturbatus ex suo episco|*itu esset eodem tempore, quo Athanasius Piomam ad Julium Papam confugerat, et tam ab Julio in Concilio Bomano, quam ab Sardicensi concilio innocens judicatus est. Hujus vero dogma S. Basilius Epist. 74. docuit fuisse, Nec Filium propria et discreta hypostasi praeditum, neque Paraclitum hanc propriam habere. At vero de hoc eodem Marcello sic scriptum est a S. Alhana- sio Epist. ad Solitarios: De Marcello autem Epi­scopo Galat ice supervacuum Juer it fortasse men­tionem facere, cum nulli non constet, Eusebianos ab so de hcertsi reprehensos} hsereseos recrimi­na-

Next

/
Oldalképek
Tartalom