Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.1. (Agriae, 1825) - 89a

autem tertia a morte surrexit, et postquam adhuc quadraginta dies cum discipulis suis conversatus fuisset, in horum praesentia, et oculis ex monte Oliveti, Jerosolymae vicino adscendit in caelum, da­to Apostolis mandato de Evangelio suo per uni­versum terrarum orbem promulgando. Christum, dum ab Joanne baptizaretur, in­cepisse, quasi annorum triginta esse, diserte apud Lucam est Cap. 5. 25. Hoc autem Quasi cum ab eodem Luca referatur ad incipere istum trice­simum aetatis annum, sequitur, ut iste tricesimus annus aetatis de Christo sit etiam intelligendus tantummodo inchoatus. Vetustissimo more Ec­clesia recolit memoriam baptizati Christi ab Joan­ne in festo Epiphaniae: inter quod Epiphaniae fe­stum , et nativitatis Christi intercedunt dies duo­decim. Hoc igitur etiam est quasi initium anni tricesimi , quo baptizatus est Christus. Hinc ve­ro facile est devenire etiam ad annum, quo suae aetatis mortuus sit Christus. Nam cum ab ejus hoc baptismo, quatuor intercesserint Paschata ad ejus mortem, quae ex Evangelio Joannis colli­guntur , primum C. 2. v. i3. alterum C. 3. v. 1. tertium C. 6. v. 4. quartum denique C. i5. v. 1. sequitur, Christum anno aetatis suae tertio, et tri­cesimo mortuum esse. Hac computatione annus mortis Christi cadit in annum, quo Rubellius , et Fufius fuerunt Consules, uterque Geminus: quo anno Christum mortuum esse, Tertullianus lib. contra Judaeos cap. 8. S. Augustinus lib. 18. de Civ. Dei cap. 54. aliique veteres scriptores, nec non Chronica, et antiqua Martyrologia perhibent. 86 Institut. Hist. EccL Pars I $• 2.

Next

/
Oldalképek
Tartalom