Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.1. (Agriae, 1825) - 89a
Prolegomena Juliana, nunc autem Vienna, Savaria nunc Grae- cium , Claudia nunc Clagenfurtum in Carinthia, Labacum in Carniolia. Ab Rhaetia, et Norico descendendo meridiem versus venitur ad Italiam, quae format peninsulam inter mare Mediterraneum, et sinum Adria- ticum. Dividitur in Italiam superiorem, mediam, et inferiorem. Superior Italia eadem est, quae Gallia Cisalpina olim fuit, eam omnem complectens regionem, ubi nunc est Luca, Genua, Pe- demontium, Mediolanum, Parma, Placentia , Mutina , Ferraria, Bononia, Romandiola , Venetiae, Mantua, Brixia , Tridentum , Istria. Seculo septimo haec Italiae pars coepit vocari Longobardia vel Lombardia. Italia media , quae et dicta Italia propria est, eam tenuit Italiae partem, in qua nunc maxima sui parte Status Ecclesiasticus est, Hetruria , et regnum Neapolitanum. Ubi nunc Roma est, hoc olim fuit vocatum Latium , quemadmodum omnis etiam reliqua Italia sicut a variis nationibus tenebatur , ita et divisa secundum has fuit, et diversa etiam nomina regionum sortita est. Italia inferior fuit appellata etiam Graecia magna a Graecis, qui eam incoluerunt, infi- mamque tenet partem Italiae, ubi Calabria, Lucania , et Brutium sita sunt. Ulterius ab Italia meridiem versus sunt insulae, Sicilia, Corsica, et Sardinia in mari Mediterraneo. Strabo lib. 6. etiam Siciliam ad Graeciam magnam refert. 76 * §. 8.