Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.1. (Agriae, 1825) - 89a
Geographia. 69 Arabiae Desertae urbs prima fuit Bostra : quae confundenda non est cimi Bosra Idumaeae civitate in Arabia Petraea. Nam Bostram antiqui Scriptores, ipse etiam S. Hieronymus vocat Philadelphiam, quod ei nomen inditum est a Ptolemaeo Philadelpho Rege AEgypti, dum illam regionem Arabiae , quam olim incoluerunt Ammon i- tae , sub suam redegisset potestatem. Namque Philadelphia eadem est, quae Rabbat Ammonita- rum princeps urbs. Arabiae Felicis incolae praecipui erant Sabaei, et Saraceni, alio homine Aga— reni, et Ismaelitae. Natal, et Metel urbes olim habuit clariores, nunc Mecham habet , et Medinám. India ab incolis dicta Indostan , admodum ampla Asiae regio est, cujns partem primum Persae sibi subjecerunt, deinde Alexander M. devicto Poro Indorum Rege. Seculo decimoquinto ad finem vergente Portugalli, mox Hispani , Hollandi, aliique Europaei Indiae regiones varias occuparunt. Dividitur in partes quatuor majores, quae singulae multa complectuntur regna. In una ha rum quatuor partium situm est Magni Mogolis imperium, idem quod Indostan vocatur ab incolis; altera vocatur Peninsula duas ex illis quatuor continens partes, quarum altera intra, altera extra fluvium Gangem sita est; demum est ea pars, quae India Insulana appellatur. In India intra Gangem sita est etiam Malabaria. Ab India ulterius Orientem versus jacent Si- nae, quae alio nomine etiam China vocatur. Dividitur in tria imperia, Chinense, Japonicum, et Corea. Imperium Chinense cum antea suos proprios habuisset Imperatores, seculo decimo septimo