Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.1. (Agriae, 1825) - 89a

S. Hilarius. 637 defensionem Orthodoxae Religionis, et fortasse Vi­gilius se quaesiverit occultare Wandalorum in se impetum, atque saevitiam metuens. S. HiJarius Episcopus Picta­vi e n s i s. S, Hilarius Pictavii in Aquitania, Galliae pro­vincia, nobilibus sed gentilibus natus est parenti­bus circa a. 3oo. Adolescens liberalibus disciplinis ipsaque etiam Philosophia, nec non eloquentia ita instructus fuit, ut eum S.Hieronymus in praef. in lib. 2. Commentarii sui in Epist. ad Galat. Rhoda­num latinae eloquentiae appellaverit. Qua ratione ad agnitionem Christianae Religionis adductus sit, ipse docuit lib. l. de Trinitate. Cogitanti, et ex­quirenti, quodnam vitae genus habendum esset optimum, et fortunatissimum, sibi occurrisse otium et vitam vacuam negotiis adjuncta rerum copia, et opulentia. Attamen magis et hoc expendentem vi­disse, hanc etiam beatam vitam non multum di­stare a voluptatibus quas appeterent, et quibus gauderent etiam bestiae. Ad sublimiorem itaque vivendi rationem, et felicitatem festinasse animo. Sed in hoc quoque turbatum esse quod vitam ho­minis vidisset multis obnoxiam malis, atque ipsi etiam morti, et cogitasse, quomodo Deus vi­vendi jucundissimum sensum cum tristissimo moriendi metu homini dare potuerit. Itaque ut ad Dei notitiam perveniret, accensum in se de­siderium esse ingens. Dum autem inter deos Gentilium quaereret Deum, et considerasset deo­rum propagationem per generationem, et sexus differentiam, quam in his Gentiles ponerent, ho­rum

Next

/
Oldalképek
Tartalom