Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.1. (Agriae, 1825) - 89a

PRAEFATIO. VII sita rerum argumenta. Hoc namque eu iam ii fecerunt, qui Historiam Ecclesia­sticam , ejus compositores , diviserunt in secula : cui divisioni in tot partes, quot fuerunt secula, haec in periodos et­iam anteponenda videtur quod non in tot partes fiat historiae concisio. Illud so­lummodo habet historiae in periodos par­titio, nec suo vitio, sed eorum, qui eam componunt, artificio , quod hi fere tan­tum soleant decreta sua ponere, quid, et quomodo esse debuisset , et carpere omnia, quae occurrunt non ita se haben­tia , quemadmodum ipsi statuerunt, de­bere fuisse, idque, suo praecise inge­nio, atque sentiendi sua propria volunta­te : cum tamen Historiae Ecclesiasticae sit, docere, et ostendere, quid in Eccle­sia ab ejus primordiis creditum semper, et observatum sit, atque unde eluceat, quid doctrinae, atque institutis, quae Ecclesia habet a Christo, et per Apo­stolos, conforme sit, et quid discrepet. Nec desunt ex ipsis Catholicis, qui ista ratione componentes historiam, in car­pendis Ecclesiae institutis aemuli Pro­testati-

Next

/
Oldalképek
Tartalom