Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.1. (Agriae, 1825) - 89a

rectum, hujusque inilium in mensis sui, quem Thoth appellarunt, principio constituerunt, cum ad hoc usque tempus iisdem dEgyptiis , quemad­modum jam supra demonstratum est, annorum initia fuissent vaga, nullique diei certae affixa. 56 Prolegomena $• JEra Christiana. JEra Christiana, cui initium dat Christi na­tivitas vocatur etiam dEra Dionysiana a Dionysio cognomento Exiguo , Scythamonacho qui hanc primus assumpsit, vel etiam Communis, et Vul­garis. Indignum ei videbatur ab imperio Diocle­tiani , quae tum aera usurpabatur, annos numera­re a Scriptoribus etiam Ecclesiasticis, qui Chri­stianorum fuit immanissimus hostis , et carnifex. Quamobrem huic Diocletianeae epocham substituit Christi, ejus initium ponens in Christi conceptio­ne. Non primus fuit, qui hoc fecerit. Panodo- rus monachus dEgyptius seculo quinto jam in hoc praeiverat Dionysio, quem iste seculo subsequen- te imitatus Romae ir mi: quamque Beda i fectius expolivit. De hac epocha illud in disceptatione est, an­nus , quo Dionysius posuit natum esse Christum, sitne recte, et citra errorem positus. In hoc an­no definiendo Dionysium integro quadriennio ab­errasse, atque hoc spatio tardius collocasse cen­sent Petavius , et Bertius, quos sequntur alii Chronologi praestantissimi. Haec autem discepta­tio tangit tantummodo quaestionem, quo anno , in­cepit eadem epocha Christi i Anglia seculo septimo per-

Next

/
Oldalképek
Tartalom