Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.1. (Agriae, 1825) - 89a

54 Prolegomena, Jul. 4585. ante Chr. 33i. vel sequentem juxta Ber- tium: quo Alexander M. sui regni Macedonici anno tertio Darium Codomannum ad Arbelam superavit, Persarumque imperium in suam pote­statem redegit. JEra Seleucidaram. Haec denominationem ha­bet a Seleuco , cognomento Nicanore, ac postea a victoriis, quas plures in bello reportavit , dicto etiam Nicatore: qui ducum unus Alexandri post hujus mortem, imperiique ejus inter duces divi­sionem Babyloniam, Syriam, aliasque provincias obtinuit. Ab hoc exorta est epocha, seu sera hsec Seleucidarum: quse tamen incipit nonnisi ab eo anno , quo Seleucus ab Antigono pulsus, atque ejectus e Babylonia hanc recuperavit, superato, et profligato Antigono, anno post obitum Alexán - dri juxta Petavium duodecimo , Period. Jul. a. 44o2. ante Chr. 5i2. Hac fera etiam Judaei, post­quam sub dominatum Graecorum venissent , usi sunt in ipsis etiam libris Machabaeorum, non ta­men omnimode aequaliter. Nam Scriptor libri pri­mi Machabaeorum annos numerat a mense Nisan, alterius Scriptor a mense Tisri cum differentia mensium sex. sEra Antiochena. Hanc Graeci Scriptores Miu.xtKjfA.ov rqs 'Avrio%iix( vocarunt. Graecum x^t***11*/*'“* cum plures alias significationes habet, tum signi­ficat etiam responsum, attentionem ad aliquam rem. Itaque positum est pro epocha, quae et ipsa vox habens alias etiam significationes , adhibetur pro initio temporis; quasi unde admonitio fiat, res, quae narratur, quando acta sit. Julius Cae­sar , superato Pompejio in campis Pharsaliae, ad eptus dominatum concessit Antiochenis libertatem pro-

Next

/
Oldalképek
Tartalom