Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.1. (Agriae, 1825) - 89a

eorum invenitur. Post Olympiades vero, quoni- niam quadriennio diligentissime omnia renovaban­tur, nulla penitus est temporum confusio. . Cen­sorinus quoque lib. de Die natali Cap. 21. testa­tur , Varronem , quo nemo apud Romanos anti­quitatum solertior fuit indagator, tempus omne anterius divisisse trifariam: primum, et antiquissi­mum appellasse « ( non manifestum) propter obscuritatem rerum, quae dubiae, incertaeque o- mnes essent; alterum vocasse /*vSi*óv, id est, fa­bulosum , tertium demum ab Olympiade prima dixisse historicum, quia res ab hoc tempore rela­tae ab Historicis jam verae historiae essent. Juxta Petavium Rationar. Temp. lib. 1. Cap. i5. annus primus Olympiadis primae incidit in a. Period. Julianae 3q38. Ante aeram Christianam 776, Mun­di 3ao8. quo eodem tempore in Judaea regnaverit Ozias Rex Juda: id, quod ejusdem Rationarii sui lib. 3. Cap. 1. luculenter etiam demonstrat. JEra' Urbis conditce : quae Roma intelligitur. Haec Urbis conditae epocha a M. Varrone teste Plutarcho posita est in anno tertio Olympiadis sextae, qui annus fuit Period. Julian. 3g6i. ante JEr. Christian. q55. á Verrio Flacco autem in Fa­stis Capitolinis uno anno post. Non tantum vero Petavius, verum etiam alii Chronologi fere omnes annum, quem Varro Urbis conditae tradidit fuisse, praeferunt ei, quod Flaccus de hoc anno habet: qui annus Urbis conditae idcirco etiam annus Var­ronianus solet appellari. rUra Nabonassai'i. Quis iste Nabonassar fue­rit, est aliqua disceptatio inter Criticos. Anteferri vero solet ea sententia a Petavio quoque, et Ber- tio, quae habet Nabonassarem fuisse Regem Ba­5 2 Prolegomena

Next

/
Oldalképek
Tartalom