Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.1. (Agriae, 1825) - 89a
ne, colligebant, et postquam ad quantitatem unius diei perventum fuit, hunc deinde diem adjecerunt , ut annus lunaris cum solari congrueret. Hebraei et ipsi annum duodecim conversionibus lunae metientes jam post annum unum, jam post nlterum adjecerunt mensem integrum, quem aclar nominarunt, hoc est, alterum Adar, utpo- se, quem bis numeraverint, ut a nobis fit in die, qui intercalatur anno bissextili. Adar mensis Hebraeorum nostro Februario respondet. Arabes, Saraceni, Tureae hoc facere negligunt. Unde fit, ut hi neque anni initium, praecise sumentes menses duodecim, per totidem lunae conversiones definitos , pro anno uno , certum, atque defixum habeant: semperque hunc in novilunio incipiant, quod post lunae duodecim integros orbes contingit. At vero omnes fere alii populi, anno utentes lunari, hunc cum solari componere studuerunt, excogitata annorum periodo, qua peracta obtinerent solis, et lunae ad idem punctum reversionem. Hanc cum primo sibi constituissent periodum annorum duorum , deinde quatuor , postea octo , tandem devenerunt in Graecia ad annos 19, quem Cyclum annorum novemdecim , Graeco vocabulo ivve«$tX!Xiritfi'$oc appellarunt. Meton hujus inventor fuit astrologus , juxta Ptolemaeum anno quarto Olympiadis 86. quemque et aliae nationes assumpserunt, ipsique etiam Christiani ad Pascha determinandum. Quia tamen anni 19. Juliani non conveniunt CMm hoc Cyclo, et circuitu lunari, siquidem anni Juliani 19. faciant dies 6939, horas 18 : at vero anni totidem lunares constent diebus fere 6732, horis 23, 2 4^, 5^, sitque differentia mensium 7; hi idcirco menses septem sunt certis annis additi Cyclo intercalares, qui dicti a 4i Prolegomena,