Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.1. (Agriae, 1825) - 89a
Periodi Julianse 466g. ante Christi natalem quadragesimus quintus, qui annus confusionis etiam solet vocari. Annus 46. ante yEram Christianam fuit primus post factam correctionem ab Julio Caesare ea ratione, ut deinceps annus haberet dies 565, quovis autem anno quarto dies unus intercalaretur , mensi Februario inserendo unum diem ante 6. Cal. Martias: qui propterea etiam nunc bis Sexto Calendas Martii appellatur. Est demonstratum supra annum Tropicum esse dierum 565, horarum 5, minutorum 4g. Itaque annus Tropicus quovis anno antecessit etiam annum Julianum minutis ii. Haec per annos fere i3i. id est, i5o-fy effecerunt diem imum: qui repentur ex divisione minutorum i44o, quibus constat dies una, per minuta u. quibus brevior est annus Tropicus anno Juliano. Unde factum est, ut manente anno Juliano, ejusque aequinoctio vernali in suo loco, hunc Julianum annus Tropicus antecederet singulis annis minutis li: quae usque ad a. C. i582. differentiam effecerunt dierum decem; dumque aequinoctium vernum fixum fuisset ex statuto Concilii Nicaeni in die 21. Martii, hoc aequinoctium, quoad supputationem Juliani Calendarii non manserit, sed spatio dierum decem motum in anteriorem partem sit; semperque magis recessisset, nisi, ne fieret, provisum fuisset. Id factum est per Gregorium XIII. Rom. Pont, qui ut annum Julianum revocaret ad legem anni Tropici, eodem anno i582. cum aliorum Astro- nomorum, tum praesertim Aloysii Lilii usus opera, secutusque correctionis rationem ab his oblatam , et propositam, post diem quartam Octobris jussit omitti dies sequentes decem , transitumque in 58 Prolegomena.