Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.1. (Agriae, 1825) - 89a

is egit in hoc Concilio, tamque memoria , atque laude digna; tamen reticuit studiose id omne, quod actum fuit contra Arium ejusque fautores in hoc concilio. Nam quod dicit de Ario, et re, adversus hunc acta, istud solummodo est. Con­stantinum , audita dissensione inter Alexandrum Episcopum Alexandrinum, et Arium, gravi dolore affectum per literas studuisse dissidentes ad con­cordiam revocare: cumque hoc svadendo perfice­re non potuisset, Synodum undique convocasse, sicque sopito tumultu pacem restituisse. Quam ob­rem Photius Biblioth. Cap. 127. Eusebium plane sui similem dixit etiam in hoc Opere: qui perin­de, ut in Historia dissimulaverit, quae ei fuissent dicenda de Ario. .dEque Socrates, tametsi susce­pisset ejus Historiam continuandam, lib. 1. Hist. Eccl. Cap. 23. eumdem vocat bilingvem. Synodus quoque Nicaena II. Generalis dixit Eusebium ali­ter, atque aliter secundum tempus, et causas fuis­se conspersum, hoc est, qui aliam, atque aliam, formam induerit , et uno verbo, versipellis fuerit. Eliam in ceteris sunt, quae prodant non omnia esse ab eo scripta ex vero, sed neque te­stimonia semper protulit ita , ut erant, quae sum­psit ex aliis Scriptoribus. Scripsit lib. 2. Hist. Eccl. Cap. 23’ Jacobum, qui frater Domini vocabatur, suscepisse Ecclesiae administrationem, quasi uni­versalem , idque auctore Hege-sippo, tam impro­vide contra id, quod asseruit, ut cum deinde ipsa etiam hujus verba attulisset, hoc in istius verbis non sit, quae sunt etiam ab Eusebio producta, tantum ista : Ecclesiae administrationem una cum Apostolis suscepit Jacobus frater Domini. Quo rem direxerit, ex ejus his antecedentibus verbis Cap. Critica. Scriptor. Histor. Eccl. 2 5

Next

/
Oldalképek
Tartalom