Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.1. (Agriae, 1825) - 89a

AillÜiU PRAEFATIO. ({^ ompendlum Historiae Ecclesiasticae e- didi jam ante annos triginta Institutionum ejusdem Historiae nomine. Hujus exem­plaria cum defecissent, statui eandem denuo novis curis elaborare, jamque cum rerum expositione pleniore, atque ad ea praesertim illustranda , et declaranda, quae aetate nostra in Jure Ecclesiasti­co tractantur permulta ejus generis, de quibus quaeri possit, bonane fide asseran­tur. Mutavi meum hoc consilium, aut potius distuli, fecique Dissertationes in selecta argumenta Historiae Ecclesiasti­cae , quibus discussis adverti posset, cu­jus et illa in Jure Ecclesiastico firmita­tis essent, tantoque magis eadem seorsim, et distincte proposito sub obtutum cade­rent. Hoc autem perfunctus labore, re­sumpsi cogitationem, et curam Historiae etiam ipsius denuo elaborandae, ntc ut 1 * in

Next

/
Oldalképek
Tartalom