Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b
100 DISSERTATIO XIII. sententiam, qui haec decreta de suprema Concilio, rum generalium auctoritate supra ipsum etiam Papam ad solum schismatis tempus restringerent, a Clero Gallicano merito improbari , nec non illorum quoque , qui hoc , tamquam minus confirmatum , censerent vi, atque robore destitutum. Omnibus autem Natalis argumentis, quibus istas assertiones suas pro eminentia Conciliorum generalium supra Romanum Pontificem defendit, si vel illud solum iterum opponätur, quod confessus ipse etiam est, hoc de eminentia Conciliorum generalium supra Romanum Pontificem , ne Gallis quidem esse dogma fidei, sed meram opinionem , inter quos Gallos utique et ipse est, po- testne igitur Natalis exspectare, ut his argumentis convincantur alii, quibus ipse convictus non fuit? Nam si credidit, sua argumenta esse firma, atque invicta, annon illud quoque, quod se existimavit his demonstrasse argumentis, debuisset habere pro re certa, et indubitatae veritatis ? Asseruit autem contra Anonymum, Clerum Gallicanum nulli vel Gallorum voluisse per suam Declarationem statuere legem ad sententiam sequendam de eminentia Conciliorum generalium supra Romanum Pontificem, idemque agnovit, et confessus est, hanc sententiam Gallos tantum sibi posuisse, quae alibi extra Galliam non obtinuerit. Jam autem hinc quid sequittir ? Decreti istius, a Gonstantiensi Concilio facti, de Conciliorum generalium potestate supra Papam nequidem ab ipsis Gallis, nedum ab aliis, talis agnita est auctoritas, qualem habent ea, quae sunt decisa, et definita ab oecumenicis Conciliis , nec in re levis momenti. Nam versatur quaestio ineo, cujus respicienda auctoritas sit in iis, quae credenda, tenenda, et sequenda sunt in doctrina fidei, et morum utpote, in qua causa praecipue habentur