Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b
DE ISIDOR. COLLECT. DECRETAX. T? Canones , qui vocantur Sardicenses de jure appellandi ad Sedem Apostolicam dato Episcopis in suis causis. Aequitatem istius canonis ipse etiam Febronius probavit libr. de Statu Eccl. cap. 5. §. 0. tantumque ob id arguit Isidorum, quod bine ansam sumpserit ad istas appellationes in infinitum extendendas. Nuuc autem (in loco superius citato) sic de Isidoro loquitur: „Causas, „Episcoporum reservat Romanae Sedi in pluri- „bus falsis epistolis sub nomine Sixti I. Epist. 2. „cap. 2* Aniceti cap. 3* Eleutherii cap. 5. Victo- „ris Epist. 1. cap. 5- Zephyrini Epist. 1. Marcelli „Epist. l.„ Jam vero has appellationes tantum- ne iterum Isidorus induxit suis falsis, ut eas Febronius vocat, epistolis, de quibus exstare ca- nonem inter Sardicenses canones ipse recognovit? Hunc autemi etiam canonem non esse in Sar- dicensi, sed Nicaeno Concilio facium, idqua ad confirmandum veterem morem, qui in Ecclesia obtinuit, est demonstratum supra Dissertationis Vll. §. 2- Q uem Isidorum falsificum arguit Febronius, huic ea, quae vitio dat, falso ipse dat, et affingit. Idem pergit ulterius in accusando Isidoro , liunc esse , e cujus falsis Decretalibus Julii 1. et D amasi ad Episcopos Africae persvasio nata sit, nullam Synodum legitime celebrari, aut ejus decreta rata esse posse , nisi Sedis Apostolicae accessisset auctoritas, neque primis octo seculis ullius synodi, et decretorum in synodis factorum, confirmationem ab Apostolica Sede petitam esse. Quod falsum esse rursus jam supra Dissertationis VI. §• 5- demonstratum est , item Dissertationis IX. §. k. exemplis etiam Concilii Milevi- tani, et Carthaginensis in causa Pelagii, et Cae- lrtstii habili, refutatum est. Paulo ante vidim« : etiam in testimonio Petri de Marea, Nilul in e