Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b

DISSERTATIO XI. „bulo , ipsas potius duas naturas, id est, divini» „tatis, et carnis assumptae in una persona V ni- „geniti Dei Patris inconfuse, indivise, atque in- „convertibiliter vobiscum praedicare propria ope- „rantes.,, Docet se ad Sophronium quoque , ei ad Cyrum scripsisse, ne novae vocis, id est, unius, vel geminae operationis vocabulo insisterent , vel immorarentur, sed abrasa hujusmodi novae vocis appellatione unum Christum Dominum no­strum ia utrisque naturis divina , vel humana praedicarent operantem. Haec ex epistola attuli, ut illa nunc existit in Collectionibus Epistolarum Romanorum Pon­tificum, vel Conciliorum: hanc autem non esse expertem alicujus mutationis, et corruptionis, pate­bit infra ex epistola S.Maximi Abbatis ad Marinum Dum autem Pyrrhus , Sergii in Episcopatu Con- stanlinopolitano successor, Honorii Papae episto­lam ad Sergium, suum antecessorem, sparsisset, et venditasset talem, qua Honorius Monotheliti- fam Sergii comprobaverit sententiam, Joannes IV. qui Honorio successit in Pontificatu, interpo­sito quidem Severino , sed jam post duos menses sui Pontificatus mortuo , sic scripsit ad Constan- tihem Imp. ,,Omnes Occidentales partes scandali- „zatac turbantur, fratre nostro Pyrrho Patriar­cha per literas suas huc, atque illuc transmissas, „nova quaedam, et praeter fidei regulam prae- „dicante , et ad proprium sensum, quasi sanctae ,,memoriae Honorium Papam attrahere festinante, „qnoda mente Catholici Patris erat penitus alie- ,,num. Igitur, ut vestra Benignitas causam totam rei „discere possit, quae ante brevis intercapedinem „temporis gesta sunt, enarrabo. Sergius reverendae „memoriae Patriarcha praedictae sanctae recorda­tionis Romanae urbis Pontifici significavit, quod ,,quidam in Redemptore nostro Domino Jesu Cbri­8

Next

/
Oldalképek
Tartalom