Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b

DISSERTATfO XII. ris, et Monasterii Laetiensis optimae fitiei , et venerandae antiquitatis testimonio Natalis Alexan­dri Tom. XIII. Hist. Eccl.pag. 34« edit. 1. Quoad r-ein vero praesentem perinde est. Ad illud idem tempus spectare hanc Collectionem Capitulorum, qiio Isidori Decretales innotuerunt in Germania , et Gallia, intelligitur ex Hincmaro Rhemensi in Opusculo ad Hincmarum Laudunensem, in quo sic ab eo scriptum est: ,,Si vero ideo talia, quae ti- ,,bi visa sunt, de praefatis sententiis (Hadriani) ac „saepe memoratis Epistolis (Isidori) detruncando, ,,atque disordinando collegisti, quia forte puta­nti, neminem alium easdem sententias , vel ipsas „Epistolas praeter te habere , et idcirco talia li­bere te existimasti posse colligere, res mira ,,est, cum de ipsis sententiis plena sit ista terra, „sicut et de libro collectarum Epistolarum.-----­„Inanite: putas, quod si tu haec in tuo pifaciölo ,, a) non poneres, alii non haberent libros, ubi „ea legere potuissent. Sed quis ea , quae nosti, „ignorat? Prius enim, quam formareris in utero, „et antequam exires de vulva , saepissime legi- ,,mus. ,, Hincmarus Rhemensis evectus est ad Epi­scopatum a. 854« alter Laudunensis, prioris ex sorore nepos, decennio post. De Collectione vero Capitulorum Hadriani sic pergit ulterius loqui Petrus de Marea cita­to loco: ,,Ea autem excerpta est (Collectio) „ex antiquis Canonibus , et genuinis Pontificum ,,Romanorum epistolis , tum etiam ex legibus ,,Codice Theodosiano comprehensi1«, vel potius „ex Breviario illarum legum. In his autem Ca- „pitulis interdum non nihiladditur antiquis i 6a a) tabellam significat, in qua adnotationes fiunt.

Next

/
Oldalképek
Tartalom