Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b

DE FEBRONUNISMÜ, 33 F rum, a qua, ut inquit Bonifacius Papa I. quis­quis s e abscindit, fit a Christiana Re- ligione extorris. Huc accedunt Patres Concilii Constantinopolitani IV. Sequentes, ut ajunt, in omnibus Apostolicam Se­dent, et observantes omnia ejus con­stituta, speramus, ut in una commu­nione, quam Sedes Apostolic a prae­dicat, esse mercamur, in qua est ve­ra, et integra Christianae Religio­nis soliditas, promittentes etiam, sequestratos a communione Ecclesi­ae Catholicae, id est, non consenti­entes Sedi Apostolica e, eorum nomi­na inter sacra non recitanda esse Mysteria. In horum sequelam cum Patribus Concilii oeournenici Florentini agnosco, Romano Pontifi­ci in B. Petro pascendi , regendi, ac gubernan­di universalem Ecclesiam a Domino nostro Jesu Christo plenam potestatem traditam esse. Sicut autem pascendi, et regendi potestas sine conve­niente auctoritate, jurisdictione, ac coactione, ad quam etiam velut gravissima spiritualis poe­na pertinet excommunicatio , quoad fructum , et suffragia generalia separans, subsistere non potest, sic talem a Christo promanantem in Ro­mano Pontifice , tamquam universalis Ecclesiae capite, Principe, ac Magistro residere affir­mo. Profiteor quoque, Romanum Pontificem esse summum Judicem controversiarum in rebus fidei, et morum, ac in omni ejusmodi controversia exorta, hinc inde dissentientibus animis tum ma­xime audiendam vocem Hieronymi scribentis ad Darnasum: Ego super illam Petram aedi-» fi catam Ecclesiam scio. Quicumqut?

Next

/
Oldalképek
Tartalom