Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b

522 DISSERTATIO XVIII. piis instructi processerunt ad quaerenda effugia adversus Romani Pontificis auctoritatem. Anno 17Ö3* Justinus Febronius Jurisconsul­tus suum emisit Opus sub liac inscriptione: De Statu Ecclesiae, et legitima pote­state Romani Pontificis liber singu­laris ad reuniendos dissidentes in Religione Christianos compositus. Hoc autem nomen tantummodo larvatum sibi posuerat. Nec statim sciri potuit, quis sub hoc Febronii nomine lateret. Nam neque Bullonium impressionis locus, alius est quam fictus. Per Ephe­meridum Hildesiensium scriptorem fuit omnium primo detectus. Postea autem propria etiam con­fessione innotuit, fuisse auctorem hujus libri Joan- nem Nicolaum ab Hontheim, Episcopum Myrio- phitanum, Suffraganeum Archiepiscopi Treviren- sis. Vix biennium intercessit, cum jam altera prodiit editio Francofurti, et spatio annorum quinque rursus alia Venetiis, alia denuo Franco­furti, deinde Lipsiae , ac deinceps in plurimis aliis locis, cum ejus scripta , ut ipse* postea testatus est Febronius in suis literis, quas dein­de proferemus, ,,quod novitatem spirarent, et ,,excutiendae Pontificiae auctoritati ansam praebere ,,possent, pro perverso hujus seculi genio avi- ,,de ubique accepta , et citius quam credibile ,,est, quaquaversum pervulgata essent.,, Sicut autem admodum multos habuit mer­cium suarum cupidissimos, ita neque defuerunt, qui adversus ejus librum statim insurrexerint, atque hunc confutare adgressi sint. Primus om­nium fuit Justinianus Frobenius, qui hoc fecit a. 1704* isto etiam assumpto larvato nomine, quale fuit Justini Febronii. P Sappellium ex Or­dine S. Francisci censet, fuisse hunc proprio nomine Pater Zaccaria in Antifebronio Viudica-

Next

/
Oldalképek
Tartalom