Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b

DE JVRE PRINC. CIRCA SACRA, 5ol ,,quae saluti animarum noceat? Nullam unquam „proferes. Ast numerabo tibi leges Ecclesiasticas ,,in se quidem justas , quae ob varias Ileipu- ,,blicae circumstantias eidem non conveniant. ,, Hoc autem quid confert ad discrimen illud osten­dendum, cur Ecclesiastica potestas subesse debeat Inspectioni Potestatis Politicae, quando haec non subest Inspectioni Ecclesiasticae potestatis, ta­metsi utraque suprema sit, et neutra alteri sub­jecta? Da mihi, inquit, legem civilem in se justam. Nam hocne tollit, ne tamen Prin- cipum Secularium sint quaepiam leges etiam ci­viles injustae, atque adeo dum civium actiones dirigunt ad agendum, quod aequum non est, ob­sint etiam Religioni, juxta quam sobrie, juste, et pie nobis vivendum est in hoc seculo , exspe­ctantibus beatam spem , et adventum gloriae ma­gni Dei, et Salvatoris nostri Jesu Christi, Tit. 2. v. 12* et cujus proinde vitam sic ad normam Evan, gelii instituendi cura debeat esse penes Antisti­tes Religionis? Et num Principes plures non fuerunt etiam, qui in statutis suis ipsam etiam attigerunt Religionem? Ignoravilne Pehemus Ec- thesim Heraclii, Typum Constantis, Imperatorum? ul plura alia praeteream, quae ex recentissima etiam memoria possem proferre, quia habent mo­lestiam in recordatione. Si igitur finis felicita­tis temporalis dat Principi Seculari inspectionem ad negotia Ecclesiastica $ finis, quem Religio habet, minusne debebit valere ad idem jus in­spiciendi ponendum in Hierarchis Ecclesiae, si hoc jus Pehemus , ceterique Jurisconsulti hodi­erni ejusdem cum eo sententiae ponunt in Prin­cipe Seculari? Non illud ago, quemadmodum jam dixi, ut huic inspectioni Ecclesiasticae ve­lim habere subjectum in suis statutis Principem Secularem: tantum volo ostendere, istos ntftlp

Next

/
Oldalképek
Tartalom