Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b

falsarum, nondum tamen sequitur, ut hoc etiam falsum de Isidoro Setabensi a) habendum sit, prae­sertim si nulla ratio afferri possit, cur in hoc Ju­lianus Chronici istius compositor falsum dicere voluerit. Sed neque sola etiam suspicio sufficit, ultra quam Petrus de Marea nihil profert, ut ve­rum esse non possit, de quo suspicio falsitatis concepta est. Constat, Collectionem hanc esse ex Hispania allatam in Germaniam a Hiculpho, qui anno 8l4*°biit. Isidorus Setabensis anno 0o5. decessit. Congruunt igitur tempora : eadem etiam utrobique est Hispania, ubi facta collectio sit. Cur igitur suspicio falsitatis excitanda de nomine est, verumne hoc, vel falsum istius Isido- ri ^etabensis sit? Ipse etiam Collector se Isido- rum vocat. Quia falsas merces vendiderit, ii, qui pro tali venditore eum habent, idcirco arguunt, etiam falsum esse Isidori nomen, quod sibi assum­pserit. Igitur si probatum fuerit, Collectionem hanc non esse factam fraude, et cum proposito fallendi, quod postea fiet, nulla etiam remanebit causa, cur istud Isidori nomen in Collectionis hu­jus auctore fictum existimetur. Quid, et quo ordine in hac Collectione con­tineatur, ipse Collector in praefatione indicat. Se videlicet exposuisse a principio sui Operis mo­rem celebrandi Concilium: qualiter, inquit, Concilium apud nos celebretur. Hunc autem morem desumpsit ex Concilio Toletano IV. Quod ipsum etiam confirmat, fuisse Hispanum, ri­si et hoc dicamus, quia sic volumus, locutum es­se non vere, non sincere. Deinde Apos olorum Canones a se praemissos esse Conciliis : quod a) Petrus de Marea hunc Isidorum vocat Setubensem Epi­scopum , non recte. Nulla enim civitas fuit Hispaniae nomine Setuba, sed Setaba, quae eadem dicta est Xa- tiva. Tom. II. 4 DE ISIDOR. COLLECT. DECRETAL, 4$

Next

/
Oldalképek
Tartalom