Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b
480 »ISSERTAT10 XVII. 8am, ul hi vitam instituant ad normam illius finis exactam, ad quem facti a Deo sunt, bonuin faciendo, malum fugiendo, sicque imagini divinae, quam sibi impressam in anima habent, se se conformando Deo .obsequium, quod creatura ratione et intellectu praedita, Creatori suo debet, praestent. Dei enim minister est tibi in bonum, vindex in iram ei, qui malum agit. Ex hoc autem fine nobilissimo dirigendi, atque ducendi eos, quibus praesunt eo, ut vitam conformando imagini divinae, quam in se habent, respondeant fini, ad quem facti a Deo sunt, atque ita suam etiam felicitatem assequantur sempiternam , hi Juris Doctores dejiciunt Principes ad humilem conditionem curandi tantummodo felicitatem temporalem suorum civium. Non hunc finem habet homo sibi datum a Deo, ad quem feratur. In eo Reges sunt Dei ministri, ut in populis, quibus praesunt, id curent, quod hi a Deo sibi datum habent officium tanquam opus, et factura erga suum Creatorem, et Dominum. Igitur neque.ista cura, et adminislratione boni et felicitatis solius temporalis continetur munus, quod Reges gerunt. Iidem Jurisconsulti vi hujus finis procurandae felicitatis temporalis dant Principibus jus circa Sacra. Non est iste finis. Ergo neque istud est, quod bine volunt esse consequens. Et quid potest esse tam inconveniens, ne dicam absurdum, Jus circa Sacra dar,e Principibus, etiam tamquam instrumentum ad adipiscendas commoditates mundanas et vitae temporalis : in quibus nec cordatus aliquis Phisosophorum, etiam Gentilium, verum hominis bonum unquam constituit, unde vero tanto magis nos avocat Christi Evangelium ? Nolite enim diligere mundum, neque ea, quae in mundo sunt. Si quis diligit mundum, non est cb a r i-