Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b
Ä78 DISSERTATIO XVII. Regesque posuerit ministros regni istius sui, ministrorum autem sit rem domini sui curare, nisi infideles erga hunc sint ; sequitur , ut neque Regibus in gubernandis populis alius finis esse possit, quam is sit, ad quem Deus humanum genus creaverit, atque in hoc sibi regnum instituerit. Dum autem dico, nonnisi hunc finem esse posse, finis intelligi debet ultimus, et supremus. Dum enim Deus seipsum homini pro fine dedit, ut ab eo colatur , una etiam sua benignitate statuit, huic pro obsequio seipsum in praemium aeternae felicitatis, et beatitatis dare. Non enim tantum ad temporalem felicitatem facti sumus a Deo, et creati, qui immortalem animam accepimus, et quamvis ex immortalitate, quam in creatione etiam secundum corpus adepti sumus, per peccatum primi hominis, in quo omnes peccavimus , exciderimus, Rom, 5* v. 12» tamen ad hanc etiam reponendi simus. Ipse Catechismus , in quo prima elementa proponuntur fidei, et Religionis, habet, hominem ad hunc finem esse a Deo creatum, ut eumdem Deum colat, amet, ei serviat, ac tandem salvus fiat. Si igitur unusquisque homo non temporalem felicitatem sibi habet pro fine datam, neque Regibus in gubernandis populis iste finis esse potest: ad quam si populos, quos gubernant , dirigerent, aliorsum dirigerent, quam quo ut feratur, homini positum a Deo est, nec officium sui ministerii erga Deum implerent. Etiam S. Paulus Principes Dei ministros esse declaravit, unaque in quem finem. Dei enim, inquit, minister est tibi in bonum. Si autem malum feceris, time: non enim sine causa gladium portat. Dei enim minister est vindex in iram ei, qui malum agit. Rom. 15* v.4* His autem duo-