Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b

DE HONORIO I. PAPA. 5 operationem in Christo profiterentur, hos etiam nonnisi unam naturam in eodem Christo agnosce- x'e, quae fuit sententia Eutychianorum. a) Sophronius non multo post ad Episcopatum Je- rosolymitanum evectus est. Hunc Episcopali au­ctoritate praeditum Serg-ius metuere coepit. Cum­que credidisset, causam per hunc etiam ad Ro­manum Pontificem facile perlatum iri, ejus co­natus ut infringeret, id, quod etiam fecit misso Romam Stephano Dorensi, significando, ex- ponendoque rem, quomodo se haberet, statuit ipse hunc praevenire , suisque literis Romanum Pontificem praeoccupare adversus Sophronium. In his scribit, quaestionem esse excitatam, dum Imperator fuisset in Armenia , unamne, vel duas voluntates , atque operationes oporteret credere de Christo, et praedicare: jubente Imperatore ad se de hac quaestione a Cyro scriptum esse. Se responsum tale dedisse, ut nihil ex se proferret , sed tantum epistolam Mennae ad Vigilium Papam se se misisse , plura continentem testimonia Pa­trum de una voluntate , et operatione in Christo. Ista ratione omnem jam esse sopitam disputatio­nem , quae fuerat excitata. Cyrum autem , cum aliquot articulos composuisset, hac eadem dere, factum esse, ut sectae omnes Eutychianorum non tantum Alexandriae , verum etiam in tota fere Aegypto , Thebaide , et Libya redierint ad con­cordiam cum Ecclesia. At vero Sophronium huic se concordiae inimicum praebuisse, contenden­tem, dicendas esse duas in Christo operationes, et quamvis huic Cyrus etiam testimonia Patrum produxisset de una in Christo operatione: addi­dit insuper, Patres saepe usos esse quadam in­a) Theophanes pag. 174.

Next

/
Oldalképek
Tartalom