Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b
DISSLirrATIO XV. Jus deinde mittendi legatos recensent iidem Jurisconsulti, ut supra ostensum est ex Pehemo, inter essentialia jura Romani Pontificis vi Primatus. In quonam autem ponunt vim istius juris mittendi legatos? „Vtique ait idem Pehemus , si ,,Episcopi omnes ofticio suo rite fungerentur, ,,si in negotiis ad statum Ecclesiae universalis ,,pertinentibus debito modo referrent $ cessare ,,‘quidem hujus juris exercitium posset.,, Et Bre- zanoczius: „Fieri enim potest, ut Episcopi in ?,referendis negotiis , Ecclesiae unitatem concernentibus , non sint accurati: tunc opus est ,,mittere Legatos , et constituere Vicarios.,, Nullam vero vim auctoritatis permittunt Romano Pontifici in decretis de ipsa doctrina Fidei, quemadmodum demonstratum est. Igitur istae etiam relationes de negotiis Ecclesiae, factae sive per Episcopos, sive per Legatos nihil conferent ad servandam unitatem in F'ide , et Religione , quando decreta, quae ad has relationes fiunt, eam vim, et efficacitatem non habent, ut per ea certum, atque indubitatum fiat, quid sit ea in re, de qua excitata est controversia, catholice tenendum. Primas deinde partes Pehemus dat Romano Pontifici in curandis Fidei negotiis, Brezano- czius has vocat praécipuas. Estne autem hoc illud, quod Romanus Pontifex habet vi sui Primatus in curandis Ecclesiae negotiis? Nam Concilium Florentinum dicit , idque definiendo , Romano Pontifici a Christo in Beato Petro plenam esse potestatem traditam pascendi, regendi, et gubernandi Vniversalem Ecclesiam. Quod pascere sit instruere , et fidei doctrinam praebere, nemo in dubium vocaturus est, ex bisque verbis Christi ad Petrum, Pasce oves meas, evidentissi- mum est. Estne habere plenam potestatem pa5 'zk