Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b

DE HONORIO 1. PAPA. „Dignum namque arbitror, ibi potissimum resar* „ciri damna fidei , ubi non possit fides sentire de­fectum. Haec quippe hujus praerogativa Sedis.,, Idem professi sunt Episcopi Galliae in Epistola ad Innocentium X. a. 105o* ,, Majores causas, „sunt illorum verba, ad Sedem Apostolicam re- „ferri solennis Ecclesiae mos est, quem fide3 ,,Petri, numquam deficiens , perpetuo retineri pro „jure suo postulat.,, Hanc professus est etiam ex eorundem Galliae Praesulum numero Bossuetus, longe celeberrimus in Sermone de Vnitate Eccle­siae , quem habuit in Conventu Cleri Gallicani a. 1Ó82* quique plausum tulit ab universa Gallia. „Roma, inquit, ut esset caput Religionis prae­destinata , vel ideo propria Petri Ecclesia debe- „bat fieri, sic stabilita , fixaque Romae S. Petri ,,aeterna cathedra. Haec est Romana Ecclesia, „quae per S. Petrum, ejusque successores instru- ,,cta nullam noácit haeresim. Ita semper virgo „est Romana Ecclesia, et fides Romana semper „Ecclesiae fides est. Semper creditur, quod olim „creditum fuit. Vox eadem ubique resonat, et „Petrus manet in suis successoribus fundamentum „fidelium. Jesus Christus hoc dixit. Caelum , et ,,terra citius, quam ejus verbum, transibunt.,, Rursus igitur ex his testimoniis, fidem in Cathe­dra S. Petri hactenus non defecisse, neque in fi­nem usque defecturam esse , fidem in cathedra hac non posse sentire defectum, Petri fidem in hac Cathedra esse numquam deficientem, Romanam Ecclesiam, per Petrum, ejusque successores in­structam, nullam noscere haeresim, et esse sem­per virginem, quae fieri debet conclusio? Vel enim ista non vere praedicantur de Cathedra Pe­tri, et de Romana Ecclesia; vel verum esse non potest, Honorium errore haereseos sese contami­nasse , et fuisse damnatum ob haeresim. *9 2 *

Next

/
Oldalképek
Tartalom