Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b
DE CO NC. CONST ANTIENSI. 10? domo, vel domas a fundamento? Contra Natalem Gallum, atque ejus, ut ipse praesefert, Gallicanam sententiam Gallum adducam huic ipsi sententiae addictum, atque eruditione celebrem Petrum de Marea. Hic Dissertat, de Singulari Primatu Petri num. 6. „Constantiam fidei, inquit, ,,Ecclesiae quidem suae Christus solenni formula ,,pollicetur, adeo, ut inferorum vires eam ex- ,,pugnare non possint. Sed illi Ecclesiae hoc privilegium spopondit , quae aedificata esset ,,supra petram, quae fundamento illo niteretur. ,,Quare, si quis immobilem pietatem, et inte- ,,gram fidei professionem etiam hodie deprehen- ,,dere velit, accedendum illi est ad illius Eccle- „siae corpus, quod communionem Petri ample- ,,ctatur, quod a Petrae soliditate non desciscat. „Ceteri coetus, per orbem sparsi, qui se a capi- ,,te , foedo dissidio, removerunt, haeresibus pa- „tent, ut in Oriente, et Occidente dolentes cer- „nimus. ,, Eidem Petro dictum a Christo est: Pasce oves meas. Jan. 21* v. 17. Ovibusne subest Pastor, vel Pastori subjectae sunt ov es? Et Episcopi, congregati in Concilio, desinuntne esse oves Christi, quas pascendas Petrus accepit a Christo ? Jam vero juxta istius sententiae - quae se jactat, quasi Gallicanae Ecclesiae esset,Jurisconsultos , Romanus Pontifex id sequi in Concilio deberet , quod a ceteris Episcopis decisum , et decretum est 5 adeo, ut hi illum etiam poenis cogere possint ad consensum dandum, et si tamen cedere nollet, possint ex ipsa etiam dignitate Pontificia dejicere, atque velut haereticum damnare. A ceteris igitur Episcopis in concilio congregatis, Romanus Pontifex deberet accipere, et discere, quid sit rectae fidei, non ipsi datum esset a Christo, ut fratres suos in fide confirmet.