Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b
m DISSERTATU) XIII. ostendit, hocce decretum, quamvis factum sit in generali Concilio Constantiensi $ tamen huic quidpiam deesse, quod necessarium ei fuerit, ut assequeretur auctoritatem generalis Concilii, atque adeo argumentum, quod ducitur ab hoc decreto pro Conciliorum generalium eminentia supra Romanum Pontificem, non esse firmum, certum, atque invictum. Neque hie tantum mea conclusio consistit. Nam, sicut spero, faciam planum , hanc sententiam esse falsam , et Catholicae doctrinae non consentaneam, utpote tendentem ad subvertendum Primatum, quem Christus instituit , vi cujus unitas servaretur Religionis , et Ecclesiae, quemque in Petro, ejusque successoribus Romanis Pontificibus constituit: sed neque istam sententiam exstitisse, et esse auditam in Ecclesia ante Concilium Constantiense, ubi Joannes Gerson Cancellarius Parisiensis Vniversi- tatis hanc primus suo peperit ingenio, neque illum Conventum, qui hanc sententiam adoptavit In Gallia, fuisse lotius Cleri Gallicani conventum, et cui in hoc de eminentia conciliorum generalium super Romanum Pontificem non tantum ceteri Praesules Galliae non consenserint, sed quae ab his ipsis quoque , qui istam in sua Declaratione posuerunt, revocata , atque retractata sit, eamdemque fuisse reprobatam atque proscriptam non tantum a Romanis Pontificibus , ve- vum ab aliis etiam Praesulibus, et Provincialibus eonciliis.