Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.1. (Pestini, 1820) - 683a

DE VICTORE , ET POLYCRATE. 95 „quam discederent.,, Etiam S. Hieronymus lib. de Scriptorib. Eecles. in Irenaeo ita memorat hanc controversiam , ut dicat, Victorem tantummodo credidisse, Episcopos Asianos esse damnandos, cujus haec verba sunt: „Feruntur et aliae illius „(Irenaei) ad Victorem Episcopum epistolae de ,,quaestione Paschae: in quibus commonet, non „facile debere unitatem collegis scindere. Siqui- „dem Victor multos Asiae, et Orientis Episcopos, „qui luna decima quarta cum Judaeis Pascha ce­lebrabant, damnandos crediderat.,, Hanc contro­versiam Photius quoque memorans Cod. 120-tan­tummodo dicit: ,,Victor ea tempestate Romanum „Pontificatum tenuit, quem crebris literis est bor- „tatus Irenaeus, ne ob Paschatis dissensionem ab «,Ecclesia aliquos abscinderet.,, Huc Firmilianus quoque produci solet in epistola ad S. Cyprianum, quae est inter ejusdem Cypriani epistola 75» qui memorata bac controversia dicit ,,tamen ab Ec- „clesiae Catholicae pace , atque unitate non esse „aliquando discessum.,, Cujus ego testimonio uti nolo , qui adhuc postea in Dissertatione 5* datu­rus sum operam, ut appareat, esse hanc episto­lam non germanam Firmiliani , sed fictam, etsup- posititiam. Haec dum ita se habent, Critici alii in hanc, alii in partem alteram feruntur. Pro facta perVi­mine verisimilius est. Neque enim inter hunc, et Anicetum talis exstitit controversia , qualem Sozo- nienus praedicat, dicens ingentem fuisse : de quibus sic loquitur Eusebius: ,,Cum inter illos de quibus- ,,dam aliis rebus modica esset controversia, statina ,,mutuo pacis osculo se complexi sunt, de hoc ea- „pite ( quoad celebrationem Paschatis ) non magno» ? pere inter sc contendentes.

Next

/
Oldalképek
Tartalom