Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.1. (Pestini, 1820) - 683a

DISSERTATIO III. svanere potuisset, ut morem sequeretur Pascha- tis celebrandi Dominica post lunam decimam quar­tam, qui Romae obtinebat, nec Polycarpus Ani- ceto alterum, dum et iste Romanum suum morem tueretur auctoritate Presbyterorum, qui eum in Episcopatu antecesserunt, et Polycarpus quoque diceret, se vidisse, ita quemadmodum ipse ob­servaret Pascha celebratum esse a' S. Joanne Domini nostri discipulo, aliisque Apostolis, cum quibus familiariter vixerit. Et quamvis neuter alteri morem, quem ipse observabat, potuisset persvadere , tamen illaesam inter eos communio­nem perdurasse, quin ab Aniceto Polycarpo ho­noris causa etiam Corpus Christi consecrandi mu­nus in Ecclesia delatum esse, Polycarpumque cum pace ab Aniceto discessisse tam iis, qui Pa­scha observabant die Dominica, quam iis, qui altera ratione, in mutua Communione, et con­cordia persistentibus. Haec vero controversia multo vehementior fa­cta est sub Victore Papa, quamque Eusebius lib. 5. H. E. cap. 23» vocat gravem. Nam omnes per Asi­am Ecclesias, vetusta quadam traditione nixas, censuisse Paschae salutaris festum luna decima quarta celebrandum esse , quo die praescriptum erat Judaeis, ut agnum immolarent 5 cum tamen reliquae totius orbis Ecclesiae alio modo uteren­tur, qui ex Apostolorum traditione profectus etiam postea servatus sit: ut scilicet non alio, quam Resurrectionis Dominicae die jejunia solvi liceret. Synodos ob id , coetusque Episcoporum institutos esse, a quibus omnibus uno consensu regula Ecclesiastica tradita sit fidelibus universis per epistolas, ne alio, quam Dominico die my­sterium Resurrectionis Dominicae unquam cele­braretur. Idem docet, sua etiam adhuc aetate exstitisse epistolam Sacerdotum, qui in Palaesti-

Next

/
Oldalképek
Tartalom