Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.1. (Pestini, 1820) - 683a

DE ORIG, SEDIVM PATRIARCH. ET METROP. £1 „Episcopos secundum exemplum a Christo datum „in institutione collegii Apostoliéi, quod uni- „versum Ecclesiae corpus repraesentabat , ideo- „que praescribenda fuit ab iis forma regiminis, „arislocratici nimirum, ut unus praesideret. Prae- „elara sunt in hanc rem verba S. Leonis Papae. „Inter beatissimos Apostolos in si- „m ilitudine honoris fuit quaedam dis- ,, cretio potestatis etc. (Quae sunt jam „sup ra etiam a me allata) Observatum id ab Apo- ,,stolis in infantia Ecclesiae : qui sapienter in Ec- ,,clesia retinuerunt civilem Imperii Komani dispo- ,,sitionem, in quo Dei religio facilius suscepta „est, quam apud gentes barbaras, adeo, ut , cum „Imperii corpus in provincias tributum esset, or- „bem quoque et ipsi Ecclesiasticum in provincias ,,partiti sint. Kursus cum in Imperio pro- „vinciae contributae essent cuidam civitati „primariae , quae metropolis dicebatur, apud „quam magistratus subjectorum causas judi­cabant, et quo propterea populi frequentius con- „veniebant, quod singulari quodam jure cete- „rae civitates a matrice penderent, Apostoli iti- „dem Episcopos in civitatibus constituerunt , eo „videlicet ordine, ut penderent ab Episcopo in „metropoli, sive urbe primaria collocato. Haec „est mea sententia circa constitutionem metropo- „leon : quam cum aliqui Petro, et Ecclesiae Ko- ,,manae acceptam referri debere censeant, alii ex „jure divino descendisse, quidam tamen ad vetu- „stam Ecclesiae consvetudinem referunt. Tempe- ,,ramenti loco esse potest mea sententia , nimirum, „consilium illud generale distribuendi Episcopa- „tus in provincias , et metropoles ex traditione „Apostolica esse, cujus clara documenta exstent „in Sacra Scriptura, sed exeeutionem, et in tot „provincias sectionem ex consvetudine Ecclesiasti*

Next

/
Oldalképek
Tartalom