Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.1. (Pestini, 1820) - 683a
inter Apostolos, et quoniam horum successores? aunt Episcopi, etiam inter hos. Hinc in Sedibus «tiam Episcopalibus, quae jam in primaeva Ecclesia supra alias Sedes eminebant, alios fontes potestatis , qua fuerunt praeditae , quaesiverunt. Iterum vero etiam in hoc a Protestantibus nihil distarent nostri Jurisconsulti Neoterici, nisi tamen Primatum in Apostolica Sede faterentur, sed utinam non tam verbis, quam re. a) At vero non sic Patres de potestate Episcoporum , quae jurisdictionis appellatur , senserunt. Nam hoc est, quod S. Cyprianus Lib. de Vnitate Eccles. docet, Primatum Petro datum esse, ut una Christi Ecclesia, et cathedra una monstretur; atque ab hac Petri cathedra eademque Ecclesia principali, videlicet a Romana Vnitatem sacerdotalem exortam esse (Epistola 55» ad Cornelium Papam) hoc, quod S. Optatus Mile- vit. Lib. 2* adv. Parmenian. dixit Petro in urbe Roma cathedram Episcopalem collocatam esse, in que. una cathedrae unitas servaretur, ne ceteri Apostoli singulas sibi quisque defenderent, ut jam schismaticus , ,et peccator esset, qui contra singularem cathedram alteram collocaret5 hoc, quod S. Ambrosius Epist. 11. ad Gratian. Imp. ex Aquilejensi concilio scribens docuit, et asseruit dicens: A Romana Ecclesia totiua DE ORIG, SÉDIVM PATRIARCH. ET METRO?. 7^ a) Episcoporum potestas in munere Past© rali est aequalis. Illicite agunt E p i- scopijsijurium suorum exercitium nulla aut necessitate, aut utilitate exigente restringi patiantur. Jurium enim a Deo sibi datorum non sunt domini, sed administratores. Adam. Brezanocxj Iosti- tut. Jur, Eccl. Part. 1. 5. 65, J, 133.