Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.1. (Pestini, 1820) - 683a
DISSERTATIO II. et Metropolitanarum, nonnisi etiam figmenta, pure a se concepta vendunt. Concilium Nicaenum pro jure, quojam tunc Patriarchales, et Metropolitanae Sedes utebantur , nullum affert statutum aliquod antiquius, factum uspiam in Ecclesia, sed vocat tantum antiquam consvetudinem. S- 5. Patriarchales, et Metropolitanae Episcoporum Sedes o- riginem suam sumpserunt ex Petri, et Apostolorum instituto. Vnitatis servandae causa in Religione inter ipsos Apostolos Primatus est institutus a Christo, et collatus Petro , idemque in Romana ejusdem Petri cathedra sic locatus, ut perseveraret, quousque stabit Ecclesia haec , quae in hoc mundo in peregrinationis statu posita est. Ad hanc Romanam Ecclesiam docet S. Irenaeus Lib. 3. cont. haeres, cap. 5. propter potentiorem ejus principalitatem, debere omnem, quae ubique est, convenire Ecclesiam. Hinc sequebatur, ut neque ceteri Apostoli singulas sibi quoque possent defendere , et asserere Ecclesias separatim , atque disjuncte ab Romana Ecclesia , atque cathedra Petri, ut jam schismaticus, et peccator esset, qui contra singularem cathedram alteram collocaret, ut inquit S. Opatus Milevitanus Lib 2* adv. Par- menian. cap. 2* cujus hoc testimoium jam Diss. 1. §. 3* productum est. Nam secus unum corpus Ecclesiae ex Ecclesiis, quas Apostoli alii in aliis regionibus fundabant, futurum non fuisset, non positum sub uno capite 5 sed tot distincta ab invicem , et diversa fuissent corpora Ecclesiarum, quot earum fuissent capita. Ex illis verbis Christi ad Petrum: Quia tu es Petrus, et super hanc Petram aediÍV