Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.1. (Pestini, 1820) - 683a
52. DISSERTATIO I. et demorstrari , qui Canon ordine octavus sic se habet: ;>Si vero Episcopus, vel Presbytjer Ecclesiae „Cath'licae fuerit, ad quem aliqui ex his acce- ,,dun- (de Novatianis antecessit sermo) certum „est, quod Episcopus quidem Catholicus suam ?,hd)eat dignitatem, similiter autem Presbyteri, /t Diaconi habeant. Hi vero, qui ab istis venibunt, si forte Episcopus fuerit, habeat sacerdotii dignitatem, nisi forte placeat Catholico „Episcopo concedere ei etiam Episcopalis nomi- „nis honorem. Si vero non placuerit, inveniat ,,ei locum, ut sit in Parochia Chorepiscopus, 3,aut in clero Presbyter, ut in civitate una non „videantur duo Episcopi esse.,, Hoc enim magis indicat, habitum esse semper pro absono, et illegitimo, duos Ecclesiae ejusdem civitatis esse Episcopos. Dum Constantius Imp. Liberium, quem in exilium miserat, Felice in ejus locum intruso, Romanis reddidisset ea cum conditione , ut hi ambo in commune Ecclesiam administrarent, refert Theodoretus Lib. 2* Hist. cap. l6. populum magna >oce clamasse „Vnum esse Deum, unum Christum, „unum Episcopum.,, Neque etiam illud „Atten- „dite "robis, et universo gregi , in quo vos Spiritus Sanctus posuit Episcopos regere Ecclesiam „Dei,, Act. 20* v. 28* quod etiam Petrus de Marea attulit in argumentum pro pluribus ejusdem civitatis Episcopis, recte adhibitum est: putans hos Episcopos, ad quos evocandos ad se Paulus Mileto Ephesum miserat, omn?s fuisse Episcopos civitatis Ephesinae. Tantum enim dicitur Paulus misisse Ephesum, et vocasse Majores natu Ecclesiae : Ephesum vero miserat, unde Episcoporum ex Asia poterat fieri convocatio commodissime propter hominum eo conventum , et frequentiam ex eadem Asia, Sicut uni Episcopo datus est Primatus supra universam Ecclesiam, ut schismatis, quemadmodum